» missa en latin

missa en latin

ANT. AD INTROITUM Mt 18, 3
Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli,
non intrabitis in regnum caelorum.

COLECTA
Deus, qui innocentiam diligis et humiles exaltas,
da nobis, ut exemplo beatorum Francisci et Hyacinthae,
puritate cordis tibi servientes,
in regnum caelorum introire mereamur.
Per Dominum.

SUPER OBLATA
Respice, Domine,
munera et preces famulorum tuorum,
ut et delicta nostra miseratus absolvas
et ad te peccatores benignus convertas.
Per Christum.

ANT. AD COMMUNIONEM cf. Mt 11, 25
Confiteor tibi, Domine caeli et terrae,
quia parvulis revelasti mysteria regni.

POST COMMUNIONEM
Sacramenta quae sumpsimus, Domine,
illam nobis dilectionem accendant,
qua beati tui Franciscus et Hyacintha,
tibi soli adhaerere ferventes,
toto corde pro omnium salute se impendere studuerunt.
Per Christum.

LECTIONES
LECTIO I I Sam 3, 1.3-10: «Loquere, Domine, quia audit servus tuus»
In illis diebus, puer Samuel ministrabat Domino …

PS. RESP. Lc 1, 46-52
R. (cf. 52b): Dominus exaltavit humiles.

ALLELUIA Ps 118 (119), 130
Declaratio sermonum tuorum illuminat
et intellectum dat parvulis.

EVANG. Mt 18, 1-5.10:   «Quicumque humiliabitur se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum»
In illo tempore, accesserunt discipuli ad Iesum … Videte.